- TRACHELUS
- TRACHELUSseu TRACHALUS, purpurae genus Posidippo, apud Athenaeum, ubi μηκώνια, πίννας, τραχήλους, μύας κλ. in iis recenset, et Hesychio, Τραχήλους, τὰς πορφύρας. Sed proprie non tam purpurae sic dicuntur, quam purpurarum, imo et muricum, cervices. De quibus Petronius, Mox cibis validioribus pastus, id est. bulbis, cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Et Festus Pompeius, Trachali appellantur muricum ac purpurae superiores partes: unde Ariminenses, maritimi homines, cognomen traxerunt trachali. Nempe, quia purpurarum hae partes per se coquebantur, et separatim a reliqua carne, inde factum, ut pro certo earum genere haberentur. Forte et κατ᾿ ἐξοχην` cervices ac cirri purpurarum ac buccinorum ita appellabantur: cum alias τράχηλος vox cervicene in genere notet, unde τραχηλισμὸς, saltationis species, Athenaeo memorata. Spondylos Latini vocârunt. Martialis, l. 7. Epigr. 20. v. 14.Rosos tepenti spondylos sinus condit.Sed et hanc ipsam vocem quam plurimos Auctores Graecos Latinosque pro speciali conchae genere, ponere videmus, uti inter alia patet ex Indice Pontificiae cenae, apud Macrobium, l. 3, c. 13. Uti vero trachelus, sic mecon, de certa itidem specie ostreae, accepêre nonnulli: cum μήκων seu μηκώνιον sit media purpurarum pars, inter quam et τράχηλον florem succi tinctorii haerere, Aristoteles, atque ex eo Plinius, scribunt, ut supra vidimus. Plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1126. et 1127. Gerh. Io. Vossium, de Idol.l. 4. c. 35. ubi inter alia πρὸς τὰς τῶ ςτομάχων διαθέσεις ἐυθετεῖν, stomacho infirmo et languenti conducere trachelos, ex Athenaeo, l. 3. c. 10. ntoat, et supra voce Spondylus. De τραχϋι vero, balsami genere, item de pectinibus τραχυοςτράκοις, vide eundem Salmas. p. 580. et seqq. nec non 1129.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.